DOMICELLUS

DOMICELLUS
DOMICELLUS
appellatio, quâ olim Galli filios quosvis Regis, sed Optimatum Primogenitos tantum salutabant: sicut Angli Regni successorem Aethelingum uccabant et Clitonem: quo tamen posteriore nomine omnes Regis filios alias insigniebant. Marculsi aevo, nec Domnicellus nec Domicellus dicebatur, sed Domnus, quod vide, et Domnicellus: etiam hoc de filio Regis, l. 2. form. ult. Hodie quoque Galli Damoifel dicunt, pro nobili iuvene gladio militari nondum accincto. Vide Henr. Spelm. Gloss. Archaeol. Apud Danos et Suecos similiter, Regum filios Domicellos nuncupatos, discimus ex Is. Pontano Hist. Danic. l. 7. et 8. et ex Erico Upsalensi Hist. Suec. l. 3. Liberos Mauritii Imp. Parvulo dominos vocat Greg. Mag. l. 6. EP. 23. Apud Byzantinos quoque Augustos, sequioris praesertim aevi, eorum filii Despotae, h. e. Domini, Principis indultu dicebantur; alias non δεςπόται, sed Δεςπόσυνοι i. e. Domicelli dicti: ut de Constantino Andronici Scn. filio legimus, quem, negatâ a Patre Despoticâ dignitate, τῶ Π῾ωμαίων Δεςπόσυνον, Romanorum Domicellum, vocitatum esse, tradit Pachymeres l. 8. c. 26. extremo. Postea titulus etiam cum Magnatum Baronumque filiis communicatus: quo praesertim donati Militum filii, nondum Militari seu Equestri Cingulo, accincti, uti annotat Chifletius in Vesontione Part. 1. c. 26. cum solis militibus honorifica Domini compellatio competeret. Sic Theodoricus Com. Hollandiae, nondum sui iuris factus, Domicellus appellatur, apud Ioh. Bekam in Vilhelmo Ep. Trai. observatque Marca in Hist. Beneharn. l. 6. c. 24. Nobiles illius tractus vulgo distribui in 3. ordines, Baronum, Militum Cavers, et Domicellorum, Domengers; quorum hi ut Plurimum iidem sunt cum iis, qui in coeteris provinciis Scutiferi nuncupantur. At postremis saeculis, Domicellorum in Regum Principumque filiis exolevit appellatio, obtinuitque ut Domini dicerentur, praefixo tamen nomine proprio, ut Foh. Dominus, Richardus Dominus etc. Eodem plane modo, Domicellae dictae sunt universae filiae, Principum, Magnatum, Baronum, Militum, innuptae; cum uxores eorum Dominae dicerentur. At in Francia usus invaluit, ut coeterorum quidem quantum vis Regii stemmatis Principum filiae Domicellae, Regum vero filiae Dominae compellentur. Unde notat Tillius, contra receptum hunc in Gallia morem, Franciscum II. Britanniae Armor. Ducem in foedere cum Carolo VIII. Rege sancito A. C. 1488. Annam et Isabellam filias, Dominas appellasse. Sed et Domicellas ac Dominas, Canonicas in Germania saeculares dici, refert Iac. de Vitriaco Hist. Occid. c. 31. ubi de vestimentis earum convictu in Ecclesia etc. multa habet. Vide supra Canonicae Saeculares et plura hanc in rem, apud Car. du Fresne Glossae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Domicellus — (mittl. lat.), 1) D. u. Domicella, Titel von Prinzen u. Prinzessinnen; 2) von Söhnen des höheren Adels; endlich 3) auch des niederen Adels …   Pierer's Universal-Lexikon

  • domicellus — /domaselas/ In old English law, a better sort of servant in monasteries; also an appellation of a king s bastard …   Black's law dictionary

  • domicellus — /domaselas/ In old English law, a better sort of servant in monasteries; also an appellation of a king s bastard …   Black's law dictionary

  • Lorius domicellus — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar al a …   Wikipedia Español

  • Семейство попугаевые —         Распространенный в тропических странах, богатый видами, отряд попугаев представляет собой замкнутую группу. Их телосложение и резкое отличие от других птиц свидетельствуют о древнем происхождении этой группы.         Самым характерным… …   Жизнь животных

  • Domizellar — Do|mi|zel|lar 〈m. 1; veraltet〉 Domschüler, junger Kleriker [zu nlat. domicellus, Verkleinerungsform zu lat. dominus „Herr“, hier „Dom , Stiftsherr“] * * * Do|mi|zel|lar, der; s, e [zu mlat. domicellus = Knappe] (veraltet): junger ↑Kanoniker (1),… …   Universal-Lexikon

  • Damsel — Dam sel (d[a^]m z[e^]l), n. [OE. damosel, damesel, damisel, damsel, fr. OF. damoisele, damisele, gentlewoman, F. demoiselle young lady; cf. OF. damoisel young nobleman, F. damoiseau; fr. LL. domicella, dominicella, fem., domicellus, dominicellus …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Lories and lorikeets — Taxobox name = Lories and lorikeets image caption = Rainbow Lorikeet at Nelson Bay, NSW, Australia. image width = 240px regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Aves ordo = Psittaciformes familia = Psittacidae subfamilia = Loriinae… …   Wikipedia

  • Staphylinus — Taxobox name = Staphylinus regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Insecta ordo = Coleoptera familia = Staphylinidae genus = Staphylinus subdivision ranks = Species subdivision = See text Staphylinus is a genus of rove beetles.elected… …   Wikipedia

  • Peire de Maensac — was an Auvergnat knight and troubadour. He was from Maensac (either Mauzat or Mainsat) in the lands of Dalfi d Alvernha. He came from the poor petty nobility. His brother Austor or Austors was also a troubadour, but none of his works survives.… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”